monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 6, 19
GAVIUS SABINUS hoc colore usus est, ut, in quantum posset, dignitatem suam destrueret et humilitatem confiteretur. et ideo, inquit, facilius potuit non vitiari, quia nemo in domum nostram oculos derigebat. et fueram, inquit, (iam ante dubius, quid) facerem, cui conlocarem: quaerendus mihi erat gener aliquis libertinus; quid ergo alieno potius liberto? hunc iam novi, scio, cuius in nos adfectus sit. si moriar, scio me meam filiam apud hunc tuto relicturum. et hanc sententiam adiecit, quae valde excepta est: eum non contempsi generum, qui tyrannum contempserat.